HERIBANNUM

HERIBANNUM
HERIBANNUM
et Aribannum, indictio exserecitus, et mulcta non euntis in exercitum, evocati. A Germ. Herr, exercitus, et Ban, exilium, mulcta. Apud Francos enim Germanosqueus in lego fuit, ut die et loco indictis, evocatus quilibet se exercitui sisteret, militaturus. Vasallus equo et armis, pro more feudi, instructus: ne absentiam interdum lueret amissione fendi. Omnes vero sub poena 60. solid. quam qui non esset solvendo, in servitutem Principis mancipatus est, donec per spatia satisfaceret. Vide cApitul. Caroli l. 3. c. 67. Mitius postea cautum est, in Additionibus eiusdem Caroli ad L. Salic. part. 3. §. 12. etc. In chartis antiquis idem saepo est, Profectio militaris et Expeditio: quod Germanis Heribannum: Gallis et Anglis pene Escuagium. Vide Henr. Spelmann in Gloss Arch. At non exigebatur mulcta, nisi praecessisset iussio dominica: et tum pars tertia eius ad Comitem spectabat: quam tamen ipsi exigere non licebat, sed Misso domnico, a quo is suam tertiam recipiobat. Persolvebatur autem non in terris vel mancipiis, sed in auro et argento, armis, palliis et animalibus, sive talibus speciebus, quae ad utilitatem pertinent. Donec tandem gravissimis Normannorum ingruentibus bellis et incursionibus, indicta in Francia a Carolo Calvo ad exsolvendum, de quo convenerat, iis tributum, vectigalia et collectae, a quibus ne ipsi quidem eximebantur Presbyteri: Et Herbanni ab omnibus Francis accipiuntur, in Ann. Francorum Bertin. A. C. 866. idqueve pro modo praediorum, ita ut pro mansolingenuili seu servili denarius persolveretur. Unde percipitur, cur in Impp. aliquot privilegiis, pro Eccl. Mindensi Bannum sive Heribannum ab illius possessionibus et agris exigere prohibeantur Iudices publici etc. Vide C. du Fresne in Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Heribannum — (lat.), s. Heerbann …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ARIBANNUM — Gall. Arriereban, mulcta est non prosiciscentis in militiam edictô licer publitô evocati. Rectius Heribannum: ni per contractionem forte dixeris, pro Arieribanno, i. e. Retrobannum, seu iterata evocatio. Perinde ac si Bannum eslet evocatio prima… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • hériban — ● hériban nom masculin (bas latin heribannum) Convocation pour le service militaire, à l époque mérovingienne ; taxe qui remplaçait le service militaire …   Encyclopédie Universelle

  • BANNUM Plenum — idem cum Dominico, in Capitulis Caroli C. tit. 31. c. 22. Vide quoque Heribannum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”